monumenta.ch > Ambrosius > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 25, 128
Unde Dominus ad discipulos ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam; ; quia velut falce, pullulantem in pectoribus humanis succidit avaritiam. Petrus quoque claudo, qui ex utero matris suae portabatur, ait: Argentum et aurum non habeo: sed quod habeo, do tibi. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula . Itaque pecuniam non dedit, sanitatem dedit. Quanto melius est salutem habere sine pecunia, quam pecuniam sine salute! Surrexit claudus, quod non sperabat: pecuniam non accepit, quam sperabat. Sed haec vix in sanctis Domini reperiuntur, ut divitiae contemptui sint.